previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur [2] vindemiae. Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda 1est, idque 2non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponitur3palus, pedali tamen spatio recedendum 4est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat. [3] Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel deponcndus5est vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 [p. 388] quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est; quoniam contingens16vitem mutua [4] vice sustinetur et sustinet. Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,17eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur 18onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.

1

2

3

4

5

6

7 destituta SAac, vett. edd.

8 consequetur SA, vett. edd.

9 nec socii SA.

10 inpedienda SA: impedienda M: impendanda c.

11 ita SA: itaque ac.

12 deponitur SAa, vett. edd.: defigitur cM, et vulgo.

13 recedendum Ald., Gesn., Schn.: recidendus SAacM, vett. edd.

14 deponendus SAaM, vett. edd.: defodiendus c, et vulgo.

15 adfrigendus (fr expunet.) A: adfigendus S: affigendus a.

16

17

18

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: